라틴어 문장 검색

Cum admirarer quid accidisset novi dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 9:2)
atque hoc sic habeto (nihil enim nec temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem sermonum eorum qui de te detrahere vellent Statium dedisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:5)
ego cum Graecorum querelas nimium valere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri audivi quacumque potui ratione placavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:4)
Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:6)
cui non adsentior potius quare fallar potest id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 77:1)
sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:13)
certe tam multa non collegisset quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret is resisti non facile posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:6)
fallet igitur sensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:7)
et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:8)
Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:8)
quorum alter tamen neque me neque quemquam fefellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 3:4)
ac non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, vitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장1)
quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 2:1)
illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:2)
perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION