라틴어 문장 검색

postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa - in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 378:1)
eaque unus perfecit, quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 414:1)
ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 494:1)
quae verecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 162:2)
postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 335:1)
voluntatem sibi ac favorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 541:1)
favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat legatione, ut fama ferebat, populi iudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 674:1)
favor plebis sequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 16:2)
dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 24:3)
quae verecundia est, Romani, postulare vos uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum qui id fecerunt crudelius quam Poenus hostis perdidit vos socii prodideritis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 189:1)
quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum favorem dubie gratiam victoris spectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 548:1)
res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 674:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
Minucius vero, cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 327:1)
Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidate suo conciliabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 413:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION