라틴어 문장 검색

nusquam ille, et prata recentes amisere notas, viridi piger accubat hostis collectus gyro spatiosaque iugera complet, sic etiam obliqua cervicem expostus in alvo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권202)
deficit obsessus soloque pudore repugnat, tandem pectus humi pronamque extensus in alvum sternitur, ac longo maestus post tempore surgit, turpia signata linquens vestigia terra, palmam autem dextra laevaque nitentia dono arma ferens Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권346)
"huncne mihi, superum regnator, honorem, quod totiens hospesque tuis et conscius actis - nec memorare timor - falsa nunc improba fronte cornua, nunc vetitam currus deiungere Phoeben, dotalesque rogos deceptaque fulmina vidi praecipuosque alui natorum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권195)
En Deus altus adit uenerandae uirginis aluum, Liberet ut homines, en Deus altus adit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].11)
Est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat per alvumque transeundo etiam strumarum minuit tumores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장15)
nam illa me in alvo menses gestavit decem, at ego illam in alvo gesto plus annos decem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 34)
alvus est quo defluunt sordes, ut Sallustius simulans sibi alvum purgari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 205)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
Sed cum alvi natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere e nervis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION