라틴어 문장 검색

an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)
nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos.
(아풀레이우스, 변명 16:10)
nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias dote auxi;
(아풀레이우스, 변명 22:2)
ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est.
(아풀레이우스, 변명 38:6)
hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset?
(아풀레이우스, 변명 39:4)
nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui.
(아풀레이우스, 변명 53:13)
quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudinem corporis ferre non poterat.
(아풀레이우스, 변명 67:2)
quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum.
(아풀레이우스, 변명 69:1)
nemo erat qui pro me ferret ac sic responderet:
(아풀레이우스, 변명 80:13)
ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
(아풀레이우스, 변명 81:8)
Rufinum omnes execrati me laudibus tulere.
(아풀레이우스, 변명 92:2)
nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre;
(아풀레이우스, 변명 93:3)
nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est.
(아풀레이우스, 변명 94:1)
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur.
(아풀레이우스, 변명 94:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION