라틴어 문장 검색

si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 10:3)
Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad Haemimontum cogeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 4:1)
Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:2)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
Ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc impatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus occuparet cum suis, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 10:1)
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 11:1)
Quas ob causas ad eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare procinctu gemino temptaverint Persae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 13:1)
Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:2)
Qui cum rem librata iustitia comperisset, eumque ad Boas, Delmatiae locum, exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum (ut ipse proposuerat) morti, clementiori sententia didicerat plexum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 23:2)
Quod Aginatius indignissime ferens, dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae, familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 32:1)
Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 1:1)
Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 7:3)
Qui cum venisset, militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur afflictis, non nisi abundanti commeatu aggesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 5:2)
alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione, consilio Plautiani praefecti, in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 17:2)
Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION