라틴어 문장 검색

ibi mihi captivitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:12)
An non est miseria alienis dolere vulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:2)
Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:5)
Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:10)
Tunc ferrum, quod latebat in profundo, super-natavit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:2)
"interdum et ferro subitus grassator agit rem;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III127)
"maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III129)
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat aper.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V53)
ferrum est quod amant, hic Sergius idem accepta rude coepisset Veiento videri.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI52)
quidquid dixerit astrologus, credent a fonte relatum Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant et genus humanum damnat caligo futuri, praecipuus tamen est horum, qui saepius exul, inde fides artis, sonuit si dextera ferro laevaque, si longe castrorum in carcere mansit, nemo mathematicus genium indemnatus habebit, sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti contigit et parva tandem caruisse Seripho.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI278)
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet, haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI301)
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina regis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI322)
cede, Palaemon, et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam institor hibernae tegetis niveique cadurci, dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet qui docet obliquo lanam deducere ferro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII108)
"sumere ferrum, fuste aperire caput, candelam adponere valvis non dubitat, nec contemnas aut despicias quod his opibus numquam cara est annona veneni."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX50)
omnia vidit eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X107)

SEARCH

MENU NAVIGATION