라틴어 문장 검색

deinde ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 416:2)
id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:3)
quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 462:1)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 508:1)
bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut victor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 113:2)
tanto> in metu nunc sumus ambae, importunitas tantaque iniuria nos est modo hic intus ab nostro ero, qui scelestus sacerdotem anum praecipes reppulit propulit perquam indignis modis nosque ab signo intimo vi deripuit sua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 33)
cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장73)
Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum varietatibus sonantes excitant voces.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장20)
at fessi cum essent fessi, tandem circumsistunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4891)
aut vivis aut occidis, hanc animam levem fessamque senio nec minus fessam malis in ore primo teneo, tam tarde patri vitam dat aliquis?
(세네카, Hercules Furens 19:30)
fessas naves pro 'nos fessos'. vel 'fessas' quassas, nec ad plenum refectas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 291)
aut certe 'fessum' tristem - ut ter fessus valle resedit - scilicet propter eorum mortem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8452)
expectate antiptosis est, pro 'expectatus'. ut te ordo est 'ut fessi aspicimus', id est quam fessi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2831)
dicimus enim fessus animo, id est incertus consilii, ut ter fessus valle resedit, et fessus corpore, quod magis est proprium, et fessus rerum a fortuna venientium, ut hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1783)

SEARCH

MENU NAVIGATION