라틴어 문장 검색

est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodam modo et languidum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:7)
si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:2)
Tu quo/que, Ulixes, quamqua/m graviter Cerni/mus ictum, nimis pae/ne animo es Molli/, qui consuetu/s in armis Aevom a/gere . . . . . . . intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:3)
Huius animi pars illa mollior rationi sic paruit ut severo imperatori miles pudens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:1)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:4)
nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:5)
Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:3)
addo quod experimenta jam descripta succedunt in corporibus mollibus aeque ac in duris, nimirum a conditione duritiei neutiquam pendentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:2)
sive molle sit, sive fluidissimum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 21:6)
"quis enim, nisi carmina molli nunc demum numero fluere, ut per leve severos effundat iunctura ungues?"
(페르시우스, 풍자, satire 149)
udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri fingendus sine fine rota.
(페르시우스, 풍자, satire 320)
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis quantum elargiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
(페르시우스, 풍자, satire 340)
visa est si forte pecunia sive candida vicini subrisit molle puella, cor tibi rite salit?
(페르시우스, 풍자, satire 364)
"Huc huc cito convenite nunc, spatalocinaedi, Pede tendite, cursum addite, convolate planta Femoreque facili, dune agili et manu procaces, Molles, veteres, Deliaci manu recisi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION