라틴어 문장 검색

quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 2:1)
Transeo ad formam et consuetudinem veterum iudiciorum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 1:1)
. . non de otiosa et quieta re loquimur et quae probitate et modestia gaudeat, sed est magna illa et notabilis eloquentia alumna licentiae, quam stulti libertatem vocitant, comes seditionum, effrenati populi incitamentum, sine obsequio, sine severitate, contumax, temeraria, adrogans, quae in bene constitutis civitatibus non oritur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 2:1)
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:3)
equi non forma, non velocitate conspicui.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:2)
non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:5)
ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 1:3)
ea cura formae, sed innoxia;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:2)
forma navium eo differt quod utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 1:2)
sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:2)
formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 3:1)
redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 1:2)
id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 3:1)
ipsa aetas Galbae inrisui ac fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et imperatores forma ac decore corporis, ut est mos vulgi, comparantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장6)
haud fuerit longum initia religionis, templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) paucis disserere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION