라틴어 문장 검색

defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 571:1)
praedae actae incendiisque villarum ac frugum vastati fines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 141:3)
cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 276:2)
eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque vini, nova voluptate, captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 371:1)
ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 382:1)
non sine causa di hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mare vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionem Italiae mediam, ad incrementum urbis natum unice locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 575:1)
pestilentiam inopia frugum et volgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit L. Valerio quartum A. Manlio tertium Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 222:1)
itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 328:1)
equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se in specum immisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac congestas, lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 53:1)
summotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 327:1)
cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui se nec sua tutari possent, quam victor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 436:2)
inde cum perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae haud prospere temptatae viribus quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter non copia solum omnis generis frugum abundantem, sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 104:1)
edictoque proposito ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 128:1)
absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 385:1)
capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 149:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION