라틴어 문장 검색

cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 162:2)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
mitius est lasso digitum supponere mento, mergere quam liquidis ora natantis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 314)
notior est factus Capaneus a fulminis ictu . notus humo mersis Amphiaraus equis, si minus errasset, notus minus esset Ulixes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 123)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)
mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat aquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 718)
Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis qui micat in medio pectore, mersus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권361)
dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis in liquidas subito mersa notabit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권44)
iam puer Idaeus media tenus eminet alvo et liquidas mixto nectare fundit aquas, en etiam, siquis Borean horrere solebat, gaudeat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권86)
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권247)
"vos illi in prima fugienti obsistite ripa, ne sua fluminea corpora mergat aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권370)
sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes, mergetur visus effugietque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권256)
cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권41)
Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat, ensifer Orion aequore mersus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권265)
hanc secum Tanaquil sacris de more peractis iussit in ornatum fundere vina focum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권408)

SEARCH

MENU NAVIGATION