라틴어 문장 검색

en pectus inustae deformant maculae vitiisque inolevit imago nec sese commissa tegunt.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:294)
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno, pectore sopito reddit amica quies.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:1)
Undosa tu forte domo vitreisque sub antris rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas volvebat pater Eridanus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:53)
hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus extremo mutare parat praesentia casu, nil sibi periurum sensit prodesse furorem converti nec fata loco, multisque suorum diras pavit aves, inimicaque corpora volvens Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:86)
quis enim divinum fallere pectus possit et excubiis vigilantia lumina regni?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:97)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)
sed, cum transnaret, Etruscis ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:212)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati gratantur durasse diem moderataque laudant tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos vetuit currum praecedere patres:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:232)
insonuit cum verbere signa magister, mutatos edunt pariter tot pectora motus in latus adlisis clipeis aut rursus in altum vibratis;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:270)
haec dea pro templis et ture calentibus aris te fruitur posuitque suas hoc pectore sedes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:5)
nec, si quid iners atque impia turba praetendens proprio nomen regale furori audeat, adscribis iuveni.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:36)
Omnes praeterea, puro quae crimina pellunt ore, deae iunxere choros unoque receptae pectore diversos tecum cinguntur in usus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:43)
Tum flava repexo Gallia crine ferox evinctaque torque decoro binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:111)
publicus ille furor, quantum tua cura peregit, secretum meruit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:149)

SEARCH

MENU NAVIGATION