라틴어 문장 검색

Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)
Scientiae, quas habemus, fere a Graecis fluxerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:1)
et qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quae inventa sunt a Graecis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:3)
Erat autem sapientia Graecorum professoria, et in disputationes effusa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:4)
At antiquiores illi ex Graecis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus), scholas (quod novimus) non aperuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:12)
Etiam non omittendum videtur judicium illud, sive vaticinium potius, sacerdotis Aegyptii de Graecis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:20)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
una, apud Graecos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:5)
At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos maxime florere visa est, particula fuit temporis minime diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:12)
secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:3)
Etenim videre est apud Graecos, eos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:3)
Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:1)
Datae autem naturae Formam, sive differentiam veram, sive naturam naturantem, sive fontem emanationis (ista enim vocabula habemus, quae ad indicationem rei proxime accedunt) invenire, opus et intentio est humanae scientiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:2)
praesertim cum hoc vocabulum invaluerit, et familiariter occurrat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:13)
translatis vocabulis receptis (quae ad indicationem rei proxime accedunt) ad sensum nostrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION