라틴어 문장 검색

Abscisa est quare Samia tibi mentula testa, Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXI3)
Sic spoliatricem commendat fastus amicam, Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIX4)
Quod cupis in nostris dicique legique libellis Et nonnullus honos creditur iste tibi, Ne valeam, si non res est gratissima nobis Et volo te chartis inseruisse meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI1)
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI4)
Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi, Hic locus Herculeo numine clarus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIV3)
Nos Celtis genitos et ex Hiberis Nostrae nomina duriora terrae Grato non pudeat referre versu:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV3)
Ergo sacri fontes et litora grata valete, Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVII3)
Hoc rus, seu potius domus vocanda est, Commendat dominus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV6)
Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos, Inputet et nobis otia parva roga, Immemor et paulum curarum operumque suorum Non tetrica nugas exigat aure meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXII1)
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin, Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti, Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis, Sive salutiferis candidus Anxur aquis, Mittimus, o rerum felix tutela salusque, Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I1)
At nunc conviva est comissatorque libellus, Et tantum gratis pagina nostra placet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI4)
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam Oscula commendo deliciasque meas, Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras Oraque Tartarei prodigiosa canis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIV1)
Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti, Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV2)
Commendare tuum dum vis mihi carmine munus Maeonioque cupis doctius ore loqui, Excrucias multis pariter me teque diebus, Et tua de nostro, Prisce, Thalia tacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVI1)
Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos, Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION