라틴어 문장 검색

ad Monetae duarum hastarum spicula arserant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 326:2)
ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)
ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:1)
inde ex vallo prope alterum vallum hastis prae se obiectis fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 228:2)
et ita modica valli erat, ut et locum superiorem suis ad pugnandum praeberet, et propter longitudinem hastarum subiectum haberet hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 229:1)
ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum - sarisas Macedones vocant - intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 481:1)
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:1)
consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 246:1)
hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas quibus eminus utitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:1)
quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:3)
ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 221:1)
quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 532:1)
et pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 227:2)
dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 476:1)
primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt ut usu belli et - ingenio impavida gens turbaretur . . . . hastas petere pedites .... nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 642:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION