라틴어 문장 검색

finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii , quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 203:3)
quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 215:2)
In testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 225:2)
qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argentipondo posuit, quinque milia manserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:2)
unde controversia illa, testamento quidam iussit poni statuam auream hastam . quaeritur, statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 255:3)
nam contra recitabatur testamentum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 82:1)
et quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 94:3)
ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 119:2)
Et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 120:2)
Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장1)
Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurimis laboribus et periculis quaesiui.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장51)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:8)
adire tamquam multorum hereditatem iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION