라틴어 문장 검색

dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese - , sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videatur et illorum in iudicia pacatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 5:4)
Nec hoc in oratoribus modo apparet sed etiam in ceteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 3:7)
de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:7)
Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장4)
Nam in hoc εἴρωνα me duxeris esse, quod earn orationem mihi magistram fuisse dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:4)
Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 3:3)
Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:7)
Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:1)
Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:3)
Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 5:1)
Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:2)
At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi de hoc ipso cum Diodoro certamen est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 21:1)
Hic primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam quam fato omnia fieri conprobem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:4)
An hoc falsum potuisset esse, si esset sescentis saeculis ante dictum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 40:3)
At hoc sequeretur, si omnia perfectis et principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem esset in nostra potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION