라틴어 문장 검색

ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:1)
Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare - his enim ipsis verbis utitur - neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:3)
Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:1)
"quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 500:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION