라틴어 문장 검색

Licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta, Franci quidem sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 33:1)
Proinde quoniam - ut Mantuanus vates praedixit excelsus - maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 1:1)
Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 5:1)
Et quia dies umectus et decolor, vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso, post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti, paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 10:1)
Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxit et libertate, suo quaeque loco singulatim demonstrabuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 9:1)
Natus in Armenia sanguine libero, captusque a finitimis hostibus, etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus, ad palatium Constantini deducitur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 5:1)
Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus, fugiensque ad regna Colchorum, adultam filiam nomine Drypetinam, vexatam asperitate morborum, in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:1)
Haec dum per eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi cluso Iani templo stratisque hostibus cunctis, Romam visere gestiebat, post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 1:1)
Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae commendarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 3:1)
quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agamus?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 11:2)
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)
Sed nullus mutatam rationem temporis advertebat, quod tune tripertito exitio premebantur, imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 16:1)
Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito, ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:3)
ex cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti, subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare, festinarunt ad sues, unus vero pedes qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum, indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 19:2)
Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes stetere cuneati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION