라틴어 문장 검색

Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:2)
frigidis autem regionibus eodem mense post idus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:3)
Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 5:1)
Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:1)
Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:3)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)
Septimum deinde mensem cum excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 17:1)
Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:3)
Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:4)
Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam maiores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 11:3)
Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:1)
Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:2)
Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 5:1)
Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- tur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 12:2)
quippe rumor incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION