라틴어 문장 검색

ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:3)
tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 86:1)
Alius libidine insanit, alius abdomini servit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 130:2)
In primis autem et illos numero, qui nulli rei nisi vino ac libidini vacant ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 33:1)
in ventrem ae libidinem proiectorum inhonesta labes est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 33:5)
si cogitas libidinem non voluptatis causa homini datam, sed propagandi generis, quem non violaverit hoc secretum et infixum visceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 93:1)
Qui si nos torquet, non adiuvat, primo quoque tempore deponendus est et ab inanibus solaciis atque amara quadam libidine delendi animus recipiendus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 21:7)
Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:2)
C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:1)
Nec ignoro ceteros quoque affectus vix occultari, libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse praenosci ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:1)
si vero repugnat et non ubi iussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis animi minister est quam miles, qui signum receptui neglegit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 53:5)
sibi enim indulget et ex libidine iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 106:4)
videatur et libido magni animi - transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:1)
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:6)
Non descripsit castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carce- res et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita, quae quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION