라틴어 문장 검색

nos non arsura feremus munera, venturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor, neque enim mihi flere parentem ignotum, similis gemui proiectus ad ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum14)
tamen ore nitebat dissimulatus honos, talem quoque barbarus hostis posset et ignotae conspectum agnoscere gentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum21)
qualiter in Teucros victricia bella paranti ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii60)
hic artus imbri ventoque rigentes proicit ignotaeque adclinis postibus aulae invitat tenues ad dura cubilia somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권131)
"si tibi plana fides et dicti cura maneret foederis, ad fratrem completo iustius anno legatos hinc ire fuit teque ordine certo fortunam exuere et laetum descendere regno, ut vagus ille diu passusque haud digna per urbes ignotas pactae tandem succederet aulae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권149)
"astriferum iam velox circulus orbem torsit et amissae redierunt montibus umbrae, ex quo frater inops ignota per oppida tristes exsul agit casus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권152)
tunc plura ignotaque iungit numina et immensi fruitur caligine mundi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권183)
"licuit sentire, quid ausae, et turbare comas et lumina tingere fletu, insula dives agris opibusque armisque virisque, nota situ et Getico nuper ditata triumpho, non maris incursu, non hoste, nec aethere laevo perdidit una omnes orbata excisaque fundo indigenas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권125)
ceu primum ausurae trans alta ignota biremes, seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant, tranquillo prius arma lacu clavumque levesque explorant remos atque ipsa pericula discunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권8)
arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo more rapit, mutant galeas alienaque cogunt ad iuga cornipedes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권60)
"urbem socia de gente subistis tutari, quam non aliis populator ab oris belliger externave satus tellure, sed hostis indigena adsultat, cui castra adversa regenti hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus excidium moliris avis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권181)
ac velut ignotum si quando armenta per amnem pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus omnibus et late medius timor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권206)
nullis iam deest sua fabula mensis, ceu modo gemmiferum thyrso populatus Hydaspen Eoasque domos nigri vexilla triumphi liber et ignotos populis ostenderet Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권116)
inde epulae dulces ignotaque gaudia vultu, qualis post longae Phineus ieiunia poenae, nil stridere domi volucres ut sensit abactas - necdum tota fides - hilaris mensasque torosque nec turbata feris tractavit pocula pinnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권120)
mox ignotum armis ac solo corpore mensus Tydea non timuit, fragilique lacessere telo saepius infrendentem aliis aliosque sequentem ausus erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권247)

SEARCH

MENU NAVIGATION