라틴어 문장 검색

tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia inlustri computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosius posteri tui numerarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 3:1)
nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et gestatorias bratteatas et fastos recolas purpurissatos, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium quod latentem non tam honorare censor quam censitor onerare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 3:2)
Spoponderam Petronio, inlustri viro, praesens opusculum paucis me epistulis expediturum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:1)
praeterea si vir inlustris aliquid insuper ampliuscule scribi depoposcisset, in moras grandes incidissemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 3:1)
Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr3)
Quid mirum, tanto si te pius altor honorat funere?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus32)
secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr6)
ite, pii manes Graiumque examina vatum, inlustremque animam Lethaeis spargite sertis et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum107)
"semper honoratam dimensis orbibus anni te domus ista colet;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권170)
vos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora arcuerim fama?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권246)
- conticuit praeceps, qui non certamina Phoebi nosset et inlustres Satyro pendente Celaenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권75)
finis erat, differt avidas audire sorores, dumque chelyn lauro textumque inlustre coronae subligat et picto discingit pectora limbo, haud procul Herculeam Nemcen clamore reductus aspicit atque illic ingens certaminis instar quadriiugi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권137)
Quid omnino ad honorandos eos facitis quod non etiam mortuis vestris conferatis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 7:1)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
illi honorandi, nos inridendi, immo eo amplius et puniendi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION