라틴어 문장 검색

et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:17)
Haec omnia relinquuntur, nihil secum quis feret, nisi quod corporis voluptate perceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:50)
Si coactus fueris in edendo, surge et vome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:8)
eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:9)
Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:17)
In hoc cubiculum tuum intra, hoc est, intra in alta praecordia, totus ingredere de corporis tui exteriori vestibulo, et claude ostium tuum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:14)
II, 1), hoc est, pro toto corpore, pro membris omnibus matris tuae, in quo mutuae charitatis est insigne.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:2)
Edere, bibere, dormire, aliaque etiam ministeria corporis dono sunt tibi collata, non a te relata Deo munera.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 14:8)
aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:2)
quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:5)
Et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua virtute, sed in Christi gratia reponebat (Rom.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:7)
ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:11)
Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:15)
Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:18)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION