라틴어 문장 검색

Coelius ut abstinet numero, ita ad inmensum multitudinis speciem auget:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 348:2)
finirent Europa imperium, id quoque immensum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 397:2)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)
his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere ut externis non egeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 129:1)
superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope immenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 89:1)
conloco fulcio mollio blandior, ut prior quam senex nup. tardus esse ilico coepi, quoniam * respecto identidem, ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco, reppulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 29)
quae sic erunt experienda, uti procumbatur in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis, quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato et fulto prospiciantur eae regiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장4)
Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장21)
item si sub onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione in imum, sed adversus in altitudinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장11)
inmensis orbibus pro inmensorum orbium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2042)
inmensum etiam 'inmensum' ad Polyphemi magnitudinem pertinet, quasi in toto antro iacuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6321)
quatenus autem fulciuntur, premunt particulas fulcientes;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:3)
Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 7:1)
Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam deterrimorum hominum inmensa possessio, quam est hic fortunatus putandus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION