라틴어 문장 검색

namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 606:2)
nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 727:1)
cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultima desperatione recreatus est animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 731:1)
et subinde per alia atque alia pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut navalia incenderet, misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 67:1)
Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 119:1)
procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 285:1)
mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab A. Baebio, praefecto praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum qui interfecti essent et exulum possideri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:2)
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi, quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 431)
me, volturi, tuan causa aedis incensurum censes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 293)
Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 273)
sternite lectos, incendite odores;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 33)
Nimis sermone huius ira incendor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 269)
si istuc, ut conare, facis indicium tuom incendes genus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 266)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
incendunt implent, ut clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1471)

SEARCH

MENU NAVIGATION