라틴어 문장 검색

SAEPE a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:1)
Teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui - ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem!
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:23)
Non recordabar evangelii, quod, qui Hierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:7)
"Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti' Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:4)
Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:7)
Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem ultimus et calvo serviret Roma Neroni, incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV18)
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina, fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque maritis lex irae debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X126)
sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 4:2)
Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 9:1)
Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 5:1)
Misera dum cupit pacem, belli metu in bellum incidit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 23:4)
Quod si forte aliquis credit graviora potesse corpora, quo citius rectum per inane feruntur, incidere ex supero levioribus atque ita plagas gignere, quae possint genitalis reddere motus, avius a vera longe ratione recedit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:4)
haud igitur poterunt levioribus incidere umquam ex supero graviora neque ictus gignere per se, qui varient motus, per quos natura gerat res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:8)
at quae pars vocum non auris incidit ipsas, praeter lata perit frustra diffusa per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:9)
Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens fulminis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION