라틴어 문장 검색

"Sed nunc irrisui habita quid agam?"
(아풀레이우스, 변신, 5권238)
"mortuae bestiae ipsa vivens ventrem habitabit, tum factore nimio nares excruciante aestu et inediae diutinae letali fame tabescet, nec suis saltem liberis manibus mortem sibi fabricare poterit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:12)
"At non speluncas ferarum vel cautes incolitis barbarorum, ut humano sanguine profuso gaudeatis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:5)
"et cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo me, quam vides Acherontis tenebris interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:20)
que nunquam in cordibus habitat ignavis.
(ARCHIPOETA, X16)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLIII, nativitatis autem Aelfredi regis quinto, Burgred, Merciorum rex, per nuncios deprecatus est Aethelwulfum, Occidentalium Saxonum regem, ut ei auxilium conferret, quo mediterraneos Britones, qui inter Merciam et mare occidentale habitant, dominio suo subdere potuisset, qui contra eum immodice reluctabantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 7 10:1)
ita tamen, si illa terra hominibus et pecoribus habitaretur et deserta non esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:7)
Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:3)
Eodem quoque anno ille paganorum exercitus, qui in Orientalibus Anglis habitavit, pacem, quam cum Aelfredo rege pepigerat, opprobriose fregit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 72 75:1)
De cotidiana nationum, quae in Tyrreno mari usque ultimum Hiberniae finem habitant?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:5)
in quo propriam filiam suam Aethelgeofu, devotam Deo virginem, abbatissam constituit, cum qua etiam aliae multae nobiles moniales in monastica vita Deo servientes in eodem monasterio habitant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:2)
Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:10)
sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne, sicut iuraverat, si invitus ordinaretur, abscederet.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 6:8)
Deo gratias quia non aliter Hipponienses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit, cum dispositione redeundi.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:1)
Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION