라틴어 문장 검색

Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:2)
Ergo diximus quae in homine sine sensu sint, et quae hoc causa faciat indicatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:1)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Ne decipias, quaeso, credulum qui se quaestionemque suam commisit fidei tuae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 21:2)
In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:2)
Quaque iacet litus dubium, quod terra fretumque indicat alternis vicibus, cum funditur ingens Oceanus, vel cum refugis se fluctibus aufert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:8)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
quem blanda futuris Deceptura malis belli fortuna recepit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:84)
Meque tuus decepit amor, civilia bella Si spectare potes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:19)
Somno quam saepe gravata Deceptis vacuum manibus complexa cubile est, Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas, Non iuvat in toto corpus iactare cubili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:59)
At nox, felicis Magno pars ultima vitae, Sollicitos vana decepit imagine somnos Nam Pompeiani visus sibi sede theatri Innumeram effigiem Romanae cernere plebis, Adtollique suum laetis ad sidera nomen Vocibus, et plausu cuneos certare sonantes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:3)
Decipitur, quod castra rapit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:19)
riguerunt corda, diuque Spe mortis decepta iacet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:32)
Miserum quid decipis orbem, Si servire potes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION