라틴어 문장 검색

velut pelagi rupes cum Cicero seditionem fluctibus comparaverit, ut in illis dumtaxat fluctibus contionum, bene Vergilius eum qui resistit seditioni, rupem vocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5861)
seditio 'seditio' est , sicut Cicero ait in de re publica eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1491)
Sed mittamus haec prognostica seditionum (circa quae nihilominus intervenent nonnulla quae iis tractandis maiorem lucem praebere possint in sequentibus), et primo de materia seditionum, postea de earum caussis et flabellis , ultimo de remediis nonnihil dicamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 9:3)
per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis - erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta - animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 386:1)
Omnium seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:1)
ita et Homerus seditioni tempestatem κινήθη δ' ἀγορη` ὡσ κύματα μακρα` θαλάσσησ. ideo autem 'magno' addidit, quia ubi frequens est populus, ibi et crebra seditio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1483)

SEARCH

MENU NAVIGATION