라틴어 문장 검색

Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 12:4)
Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 88:1)
Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictus imperator perpetuus et pater patriae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 5:1)
Deinde inimica modis multis sunt atque veneno ipsa sibi inter se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:11)
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:3)
nam iam saepe homines patriam carosque parentis prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:12)
et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, cur nequeat certa mundi languescere parte, dum loca luminibus propriis inimica per exit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:5)
multa meant inimica per auris, multa per ipsas insinuant naris infesta atque aspera tactu, nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:4)
inde aliis alius locus est inimicus partibus ac membris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:8)
varius concinnat id aeër. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, commovet atque aeër inimicus serpere coepit, ut nebula ac nubes paulatim repit et omne qua graditur conturbat et immutare coactat, fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:9)
quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam adventus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit, ita expressit publicam servitutem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 12:2)
Tandem corripuit sese atque inimica refugit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:2)
Iliacos, id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:3)
Nos patriam fugimus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION