라틴어 문장 검색

Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:7)
Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros processisse boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:2)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
Pars fieri potuisse negant, pars omnia veros posse deos memorant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 27:2)
Et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:7)
Sua quemque deorum inscribit facies:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:2)
Non tamen has una memorant cum corpore natas, barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:7)
Illud Echidneae memorant e dentibus ortum esse canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:3)
Hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:12)
Dum redeo mecumque deae memorata retracto, esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx non bene servasset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:19)
" Flentibus haec lacrimans heros memorabat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:26)
" Talia magniloquo tumidus memoraverat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis, primos suspensus in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:4)
mea dextera leto inscribenda tuo est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:14)
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)
Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haud procul a muris sub opaca valle reliquit, copia cum facta est adeundi tecta tyranni, velamenta manu praetendens supplice, qui sit se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION