-
subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 51장16)
-
At Marius, ut supra diximus, cupientissima plebe consul factus, postquam ei prouinciam Numidiam popuIus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare;
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 84장1)
-
Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora uadere, auidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 94장13)
-
Iamque dies consumptus erat, cum tamen barbari nihil remittere atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati acrius instare.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 98장3)
-
ita cunctos strepitu clamore, nullo subueniente, nostris instantibus, tumultu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 99장4)
-
Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:3)
-
est aliquid, etiam si non repugnare, subsistere nec instare fortunae ferenti.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 4:10)
-
Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:5)
-
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
-
Adfer itaque te mihi ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:4)
-
cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:4)
-
Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:3)
-
Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae suae manum;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:1)
-
Instemus itaque et perseveremus.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 35:5)
-
Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:4)