라틴어 문장 검색

nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat , nisi fieret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:1)
nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:1)
non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit, sed errore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 46:2)
odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:2)
principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:4)
sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 93:3)
namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 96:3)
quod sic intelligi volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 109:2)
interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 111:1)
Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:1)
si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 122:3)
in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 124:4)
deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 128:1)
et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:4)
evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo ostendendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION