라틴어 문장 검색

Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 373)
nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 228)
non vides irasci?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4136)
abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 87)
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 720)
meo filio non sum iratus, neque te tuost aequom esse iratum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2117)
Me hic valere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 347)
iam domuisti animum, potius ut quod vir velit fieri, id facias, quam adversere contra?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 378)
Non sum irata.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 489)
Abiit intro iratus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1316)
Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 370)
Enim vero irascor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 235)
id utrumque, argentum quando habebo, cavero, ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 149)
Num mihi es irata saltem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2118)
nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION