라틴어 문장 검색

ac si Plautus aut quis alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장13)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)
qualia cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:2)
gaudent muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:6)
prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:3)
transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 4:1)
'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum iudicabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장1)
cum vos aspexerit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, quis mihi plurimum imputet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장8)
neque enim erat adhuc cui imputaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장8)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장2)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장5)
casum Cremonae bello imputandum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장7)
dum inter Vespasianum ac Vitellium proeliis legionum, captivitatibus urbium, deditionibus cohortium iudicatur, iam Hispaniis Germaniisque et Britannia desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide, donec ultro ad condiciones vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION