라틴어 문장 검색

quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장6)
Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum Galli cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent – longum esse per territis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant – flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장1)
Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장3)
ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 26장2)
Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 19장1)
His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장1)
His paucos addit equites qui latius ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes iubet petere regiones.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장3)
Hoc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장3)
Id ex similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장9)
Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit, qui, cum latos fines et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non potuerint contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 3장2)
Maris iter restat longum, non potestis fugere,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM95)
et temptabant maris fundum cum astis longissimis,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM122)
cuius error iam permansit longo mundi spatio.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM208)
quos recepit Romania iam ex longo misera.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM266)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium154)

SEARCH

MENU NAVIGATION