라틴어 문장 검색

non ora virum, non pectora flectit imber atrox, rectosque tenent in moenia voltus immemores leti et tantum sua tela videntes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권237)
sic ait, et magna cunctantis pectora dextra permulsit tacite seseque in corde reliquit, fulminis haud citius radiis adflata cupressus combibit infestas et stirpe et vertice flammas, quam iuvenis multo possessus numine pectus erexit sensus letique invasit amorem, ut vero aversae gressumque habitumque notavit et subitam a terris in nubila crescere Manto, obstipuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권297)
plangunt sua damna coloni, et tamen oppressos miserantur in aequore nautas, illas ut summo vidit pater altus Olympo incestare diem, trepidumque Hyperionis orbem subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권54)
Iamque per Argolicas Erebo sata virgo cohortis vestigat Polynicis iter portisque sub ipsis invenit, incertum leto tot iniqua fugane exeat, et dubios turbarant omina sensus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권64)
hasta subit velox equitis femur inter equique ilia, letum utrique volens 4;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권274)
"non inrita vovi, cerno graves oculos atque ora natantia leto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권300)
Ite truces animae funestaque Tartara leto polluite et cunctas Erebi consumite poenas!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권310)
impediunt iter implicitosque morantur arma, viri, currus, altaque in strage seniles deficiunt gressus et dux miseranda laborat, ut quaesita diu monstravit corpora clamor virginis, insternit totos frigentibus artus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권323)
"modo perfida regna fortunaeque locum nostrae, miserande, subisti, et tibi iam fas est regum calcare ruinas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권368)
"timuit miseranda relinqui Antigone mutatque preces:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권391)
scelus illa quidem morsusque profanos audierat miseranda viri, sed cuncta iacenti infelix ignoscit amor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권56)
Primum per campos infuso lumine pallam coniugis ipsa suos noscit miseranda labores, quamquam texta latent suffusaque sanguine maeret purpura;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권139)
Ecce alios gemitus aliamque ad busta ferebat Antigone miseranda facem, vix nacta petitos moenibus egressus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권166)
ambitur saeva de morte animosaque leti spes furit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권227)
Saevus at interea ferro post terga revinctas Antigonen viduamque Creon Adrastida leto admovet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권318)

SEARCH

MENU NAVIGATION