라틴어 문장 검색

idque effundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:4)
Oportet autem ipsam inflammationem levare, super succida lana ex aceto imposita:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 7:5)
quid lacrimae delicta levant?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:5)
Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas, quae levat, attingit Galatas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:148)
pereunt alii, dum membra cubili tarda levant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:251)
Materies tamen ipsa iuvat solitumque timorem dicturo magna sedula parte levat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:10)
portas secura per omnes turba salutatis effunditur obvia signis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:174)
gemmatis alii per totum balsama tectum effudere cadis, duro quae saucius ungue Niliacus pingui desudat vulnere cortex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae69)
primo levat aequore solem India:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae24)
Si quando vestita cibis incautior aera hauserit et curvis frenari senserit hamis, non fugit aut vano conatur vellere morsu, sed propius nigrae iungit se callida saetae et meminit captiva sui longeque per undas pigra venenatis effundit flamina venis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine8)
hic Rhodopen Hebri cum fonte revellit et socias truncavit aquas summaque levatus rupe Giganteos umeros inrorat Enipeus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia48)
virtutibus ille fortunam domuit numquamque levantibus alte intumuit rebus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:18)
exuvias Bellona levat, Bellona tepentes pulvere solvet equos, inmensaque cornus in hastam porrigitur tremulisque ferit splendoribus Hebrum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:57)
taurina levantur cornua temporibus raucos sudantia rivos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:107)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION