라틴어 문장 검색

Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장16)
neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장9)
purusque iam sinus curari potest implentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장20)
Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장57)
Adustum vel medicamentis vel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장92)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus (26, 27) exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장215)
sed celerius id glutinat quam impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장294)
Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장313)
satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장63)
Si levatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장141)
Si diebus iisdem alvus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장142)
cibis vero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장193)
Cava vero ulcera commodissime implent ex iis, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus vocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장263)
Si cavae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion vocari dixi, vel id, quod Asclepios nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장277)
Ibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장332)

SEARCH

MENU NAVIGATION