라틴어 문장 검색

aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3293)
quod generosa potest anima, lucis et aetheris indigena, solvere dignius obsequium, quam data munera si recinat artificem modulata suum?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum7)
conpensare cupit taeterrima vulnera laesae iustitiae sero obsequio veniaque petenda;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권160)
Aedificat templum Sapientia per Solomonis obsequium;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Aedificatio Templi1)
vir et ipse libenter consensit, licuitne hortantem spernere recti libertate animi?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1192)
nil asperum Laurentius refert ad ista aut turbidum, sed, ut paratus obsequi, obtemperanter adnuit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.35)
"dicis licenter haec poetas fingere, sed sunt et ipsi talibus mysteriis tecum dicati, quodque describunt, colunt, tu cur piaclum tam libenter lectitas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.180)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
Uxor si cesses aut te amare cogitat, Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 15)
Eorum obsequi studiis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 159)
namque hoc tempore Obsequium amicos, veritas odium parit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 165)
Tu hercle cum illa, Phaedria, Et libenter vivis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8129)
etenim bene libenter victitas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8130)
Ac libenter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8155)
Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION