라틴어 문장 검색

liquido exeo foras auspicio, avi sinistra;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 22)
Animo liquido et tranquillo es, tace.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 178)
Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * nunc te hoc orare iussit opere maximo, ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2122)
Nil curassis, liquido es animo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 38)
omnes ordine sub signis ducam legiones meas, avi sinistra, auspicio liquido atque ex sententia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4169)
Nimio liquido Libero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 429)
item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur compositionibus virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장21)
Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graves et pestilentes in is locis emittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장45)
non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장23)
Ex ea autem, aut nequam est excisa, quae pars est proxima terrae, per radices recipiens ex proximitate umorem enodis et liquida efficitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장21)
materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quae etiam medetur pthisicis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장66)
tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam ceam non respuant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장12)
Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장7)
sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et colligenda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장3)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION