라틴어 문장 검색

iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere ut clamor urbem pervaderet gratulantium salvos victoresque redisse equites,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 425:1)
eorum legatos utriusque gentis populos circumisse castigantes ignaviam, quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis praesidium passi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 614:2)
deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 429:1)
Etruscis se luctum lacrimasque ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 30:2)
vestra illa temeritas, vestra ignavia haec est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 257:1)
is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, si licet, dictator, inquit condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me ut suam causam apud te agerem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 125:1)
quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 480:2)
dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:2)
feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 91:2)
etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 588:2)
itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 670:1)
atque utinam haec quae apud vos acturus sum Canusi apud ipsum exercitum agerem, optimum ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 725:1)
pretio redituri estis eo unde ignavia ac nequitia abistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 733:1)
quamquam quid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:1)
aut non invidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 738:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION