라틴어 문장 검색

Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 39:1)
Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 40:5)
Quanto magis hoc morum tuorum elegantiae convenit, finem luctus potius facere quam expectare, nec illum opperiri diem, quo te invita dolor desinat !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 44:2)
Quis umquam nostrum de exilio, de egestate, de luctu cogitare ausus est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 49:2)
Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 73:1)
Tam cito liberorum luctum finivit, qui consulatum anno luxerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:4)
Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 11:2)
" Adeo fructus contumeliae in sensu et indignatione patientis est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 91:5)
hinc enim maxima indignatio oritur :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:2)
Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:5)
Adice quod, cum indignatio eius a nimio sui suspectu veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 34:1)
Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:3)
Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:1)
" Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:1)
Quod in luctu dici solet efficacissime, et in ira dicetur :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION