라틴어 문장 검색

Quidue domus prodest Phrygiis innixa columnis, Taenare siue tuis, siue Caryste tuis, et nemora in domibus sacros imitantia lucos aurataeque trabes marmoreumque solum?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 33)
Aut si fata negant reditum tristesque sorores, stamina quae ducunt quaeque futura neunt, me uocet in uastos amnes nigramque paludem diues in ignaua luridus Orcus aqua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 316)
deinde, ne vana urbis esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos lucos est, asylum aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 90:1)
Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 138:1)
monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:4)
his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 170:1)
lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 220:1)
quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent, et Fidei sollemne instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 220:2)
Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 318:2)
visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut dis quoque simul cum patria relictis oblivioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 327:1)
magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 507:1)
ita renovatum foedus indictumque iunioribus Latinorum ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 531:1)
Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 655:1)
maiores nostri, convenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 571:1)
ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION