라틴어 문장 검색

inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, vix ut dignoscere possis, villosae catulos in summis montibus ursae, inveni et dixi "dominae servabimus istos!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:20)
Tum quoque cantato densetur carmine caelum, et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur limitibus comites, et abest custodia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:5)
Omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:5)
non ideo debet pelago se credere, siqua audet in exiguo ludere cumba lacu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1150)
neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa iocosa liber, utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore - Ennius ingenio maximus, arte rudis - explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1195)
sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1212)
talia luduntur fumoso mense Decembri, quae damno nulli composuisse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1219)
Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes bucolicis iuvenis luserat ante modis, nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1236)
haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 15)
lusus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 129)
hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, indocili numero cum grave mollit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 13)
cantat et innitens limosae pronus harenae, adverso tardam qui trahit amne ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 14)
cantantis pariter, pariter data pensa trahentis, fallitur ancillae decipiturque labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 17)
aspera militiae iuvenis certamina fugi, nec nisi lusura movimus arma manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 128)
moverat ingenium totam cantata per urbem nomine non vero dicta Corinna mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1032)

SEARCH

MENU NAVIGATION