라틴어 문장 검색

Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장9)
Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장31)
Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장33)
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장60)
Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장30)
et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장7)
Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장20)
Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장31)
Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장37)
Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장51)
Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장52)
Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장62)
Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장50)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장64)

SEARCH

MENU NAVIGATION