라틴어 문장 검색

Dei lux per eius revelationis narrationem ad nos pervenit, atque sic nostrum iter in tempore illuminare valet, dum divina beneficia memorat, dum demonstrat quomodo eius repromissiones perficiantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:11)
Fides in Dei amore qui in Iesu manifestatur fundamentum percipit in quo natura et eius postrema destinatio nituntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:12)
Tunc manifestatur quo pacto veritate indigeat amor.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:5)
Is turba stipatur, sed eadem ad ipsum personali tactu fidei non pervenit, quae recognoscit eius mysterium, eius naturam Filii qui Patrem manifestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:10)
Desiderio compulsi omnem realitatem illuminandi, initium sumentes ab amore Dei in Iesu manifestato, eodem amore amare quaerentes, primi christiani Graecum orbem, esurientem veritatem, invenerunt socium idoneum ad dialogum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:2)
Ille subiectus est qui se praebet cognoscendum ac manifestandum, videlicet e persona ad personam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:6)
Renovatio fidei per renovationem transit novi sensus sacramentalis vitae hominis et humanae exsistentiae, demonstrans quomodo visibilia et materialia ad mysterium aeterni sese aperiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:9)
Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit Charini?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 423)
nam cum id petitur, quod honeste aut [non] sine detrimento [est] nostro promittere non possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te rebus exsarturum esse persuadeas.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 16:3)
ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 26:1)
eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:1)
et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 180:1)
in gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 184:4)
superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 303:1)
id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 317:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION