라틴어 문장 검색

Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque assuetudine ad hoc translata vocabulum, ea re quod inter Onam et Tigridem sita, navigeros fluvios, adiri vado numquam potuit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 20:1)
Amnes has regiones praetereunt multi quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso, Cyrus ille superior rex amabilis, abolito vetere, id vocabulum dedit, cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est (ut ipse etiam ferebatur), et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 40:1)
His propinquant Parthyaei, siti sub aquilone, colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 43:1)
Insulas autem complures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 47:3)
Post huius terminos gentis, Carmania maior verticibus celsis erigitur, ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta, sed obscurior Arabum terris multo et minor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 48:1)
Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:1)
Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 54:1)
Hinc Sogdiani agunt sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt navium capacissimi, Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites, in campestrem planitiem fluvii decurrentes, Oxiam nomine paludem efficiunt, late longeque diffusam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 59:1)
Illud tamen sciendum est, inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios, ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu glaktofa/gwn )Abi/wn te dikaiota/twn Inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura, vel lapsu ipso trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 62:2)
Cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adventicium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 68:2)
Abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 69:2)
His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 70:1)
Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quam Arachotoscrenen appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 72:1)
At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 73:1)
Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION