라틴어 문장 검색

Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:3)
Ea causa sese stultum brutumque faciebat, grossulos ex melle edebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:8)
Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:2)
Vocavit enim mel dulce et vinum suave.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:3)
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)
Cur faex in imo subsidit omnium nisi mellis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:2)
mel solum est quod in summum faecem expuat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:3)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
Ideo in illis gravitate devergens ad fundum decidit, in melle vero ut levior de loco victa sursum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:6)
Vini enim natura humida est, mellis arida.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:2)
Nam quae udanda sunt corporis vino foventur, quae siccanda sunt melle deterguntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:4)
Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exorbente vinum meracius fit, mel aridius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:5)
et ita mel suco privatur ut vinum aqua liberatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:6)
Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION